Tunc Herodes vidit quod illusus esset a magis. Videns enim Herodes magos nihil sibi renuntiasse, putavit eos visione stellae deceptos, et erubuisse redire ad eum, et ideo ab inquisitione pueri cessavit. Sed cum audisset quae dicta fuerant a pastoribus, et maxime prophetias Simeonis et Annae, sensit se illusum, et de morte Bethlehemitarum tractabat, ut ille quem ignorabat cum eis occideretur. Propterea per admonitionem angeli fugit in Aegyptum Joseph cum puero et matre ejus usque ad obitum Herodis. Cumque ingrederetur Dominus in Aegyptum, corruerunt idola Aegypti, secundum Isaiam, qui ait: Ascendet Dominus nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti. Tradunt quoque, quod sicut in exitu filiorum Israel de Aegypto non fuit domus Aegypti in qua, Deo procurante, non jaceret mortuum primogenitum,, ita nec modo fuit in Aegypto templum in quo non corruisset idolum.